SCHOLASTICI

SCHOLASTICI
SCHOLASTICI
tum inter Graecos, tum inter Latinos dicti sunt, qui cum initio Theologiae in Scholis Coenobiisque vacqrent, mox ad Philosophiam toti abrepti, eam miscere primo Theologiae, exin eidem aequiparare, tandem et supra eam efferre, conati sunt. Factum illud partim postquam Philosophi Gentiles Christo nomen dederunt, et Sapientia saecularis, in Scholis Christianorum, locum invenit: partim et praecipue, postquam Philosophia Peiripatetica, quae per aliquot saecula neglecta iacuerat, per Arabes Muhammedanos excitata et exculta Christianum orbem invasit. Tum enim illa Theologiae permista, Theologiam constituit Scholasticam, cui praecipue nomen fecêre illi, quos nominatim Scholasticos fuisse vocatos diximus. Certe Scotus tradit 3. Sent. dist. 24. quaest. 1. Scholasticos Doctores tandem Theologiam cum Philosophia maximo cum fructu miscuisse: Quod primus fecisse legitur Petrus Abelardus, de quo agens Trithemius, Ab hoc, inquit, tempore Philosophia saecularis suâ inutili curiositate Theologiam foedare coepit. Caput eorum apud Graecos Iohannes fuit Damascenus, Philosophus insignis: cuius opera Syriace conscripta, ex Oriente cum attulisset Guil. Postellus, ea Ottoni Henrico Electori Palatino cum aliis MSS. oppigneravit: Floruit autem is circa A. C. 740. ut Petrus Martyr contra Gardinerum, probat. In Occidente (postquam primum ad Scholasticam Philosophiam, an Theologiam struxissent gradum, Lanfrancus Papiensis ac Archiepiscopus Cantuarienus, Gilbertus Episcopus Pictaviensis cognomine Porreta, et ei coaetaneus Abelardus praefatus) Petrus Lombardus Episcop. Parisiensis Scholasticorum caput habetur, qui in tres periodos sive aetates vulgo dividi solent. Prima seu vetus, sive a Lanfranco, sive potius a Petro Lombrdo initium sumpsit, qui, Ioannis Damasceni enemplô, Theologiam in novam Methodum, ut et Religionis Romanae dogmata in 4. libros Sententiarum, redegit, circa A. C. 1145. Patrum scripta maxime sequutus, eisque nimium tribuens: Duravit aetas per annos 100. vel 115. quô tempore, nisi quod barbaries omnia occuparet, maior adhuc Philosophiae puritas fuit: Theologiam vero coenum quaestionum opinionumque rivult mine conturbârunt, ut loquitur Aventinus. Inter omnes vero Petiodi huius Scholasticos non alii maior fama, quam Alexandro de Ales, qui, primus in Lombardum commentator, Doctoris irrefragabilis elogium tulit. Secunda eaque media aetas, ab Alberto M. et A. C. 1200. ad Durandum de S. Portiano per centum annos decurrit. Albertus is Episcopus Ratisbonensis, qui floruit circa A. C. 1220. praeter Patres, Aristotelem et Philosophiam in Theologiam invexit. Ex eius Schola prodierunt Albertistae, prima Scholasticorum secta, Thomistae, Scotistae seu Reales Thomistarum adversarii. Tertia illaque Nova aetas, a Durando de S. Portiano, ab A. C. 1320. usque ad Gabrielem Biel extenditur, quô tempore, neque finis neque modus in Magistrum sententiarum ac Aristotelem commentariis fuit: quartaque Nominalium videl. vel Occamistarum, ab Auctore Guil. Occamo Anglo, secta accessit: donec in Gabriele Biel Spirensi, qui praeterito vixit saeculô, Theologia ista maxima ex parte exspiraret. Tum supra ipsam Theologiam Philosophia surrexit, eaque barbara, obscura, confusa, spinosa; quam vis nec defuit sua laus eius Doctoribus. Unde die iis Verulamius iudicat de Augm. scient. l. 1. si ad inexplebilem sitim veritatis et perpetuam ingenit agitationem, varietatem et elegantiam lectionis et contemplationum adiunxissent, insignia exstituros fuisse lumina, omnesque Artes ac Scientias mirifice provecturos: Fuit enim verbis Ioh. Pici in Spolog. 90. thes. in Ioanne Scoto vegetum quiddam et discussum, in Thoma solidum et aequabile, in Aegidio tersum et exactum, in Francisco acre et acutum, in Alberto
priscum, amplum et grande, in Henrico sublime et venerandum. At has omnes dotes spinosae illae subtilitates corruperunt, quas subtiliore sreddebant tot Scholasticorum viae, ut citius e Labyrinthis temet explices, quam ex involucris Nominalium, Relaium, Thomistarum etc. Quae quis intelligat nisi 36. annos totos in Physicis et ultramundanis Aristoteslis ac Scoticis contriverit, Erasmus in Moria. Eorum vero omnium conatus superârunt Magistri Colonienses, qui Aristotelem Divis annumerare et Ioh. Baptistae comparare non sunt veriti, ut refert Corn. Agrippa de Van. Scientiar. c. 54. Addam iudicium Franc. Burmanni, quod exstat Synops. eius Theol. part. I. l. 1. c. 2. Laudatur in hac Scholastica Theologia I. simplex ac breve orationis genus. II. Methodus accurata ac Dialectica. III. Usus sive subsidium Philosophiae et disciplinarum naturalium. Improbantur autem ab ipsis illius coeteroqui defensoribus. I. Doctrina, nutui dominantis obnoxia. II. Rerum Philosophicarum multitudo. III. Vanarum quaestionum curiositas. IV. ex ignorantia linguarum profecta ipsarum rerum perturbatio. V. obscuritas et barbaries. Unde patet, Theologiae huius Architectorum hunc fuisse seopum, ut per illas spinas et difficultates non plebem modo, verum etiam liberaliora ingenia a Theologiae suae aspectu arcerent, sibique solis clavem scientiae irent reservatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Scholastĭci vagantes — (lat., fahrende Schüler), im 15. Jahrh. verlaufene Schüler od. Studenten, s.u. Schule u. Fahrende Leute; vgl. J. Thomasius, De vagantibus scholasticis, Halle 1675 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ancienne université de Louvain — Université de Louvain Nom original Studium Generale Lovaniense Informations Fondation 1425 Fondateur …   Wikipédia en Français

  • SCHOLASTICUS — cognomen Ioannis Antiocheni Presbyteri et Apocrisiatii primum, exin Patriarchae Constantinopolitani, cuius exstat Συναγωγὴ κανόνων, Collectio Canonum, cui is primus Graecorum inseruit Canones Apostolicos, ut vocant. LXXXV. Sardicenses XXI. eosque …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ДАГОБЕРТ I — [лат. Dagobertus] (ок. 608 19.01.638/9, Катуллиак, совр. Сен Дени, близ Парижа), франк. кор. Австразии (с 623), Нейстрии и Бургундии (c 629). Сын кор. Хлотаря II и Бертруды; дети: Сигиберт III, кор. Австразии (от Рагнетруды), Хлодвиг II, кор.… …   Православная энциклопедия

  • Johannes Klimakos — Ikonographie der „Himmelsleiter“ Johannes Klimakos (griechisch Ἰωάννης Κλίμακος, * vor 579; † um 649)[1] war ein Heiliger, Mönch und griechischer asketischer Schriftsteller …   Deutsch Wikipedia

  • SCHOLASTICA Theologia — Petro Lombardô Episcopô Parisinô; sicut Ius Canonicum, Gratianô fratre eius, auctore prodiit: tertius vero amborum frater Petrus Comestor Historiam Vet. et Novi Test. eondidit, qui tres ex incestu nati, matre meretricatus paenitentiam agere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Chronicle of Fredegar — Page from a manuscript of Fredegar The Chronicle of Fredegar is a chronicle that is a primary source of events in Frankish Gaul from 584 to around 641. Later authors continued the history to the coronation of Charlemagne and his brother Carloman… …   Wikipedia

  • Juan Martínez de Ripalda — (b. at Pamplona, Navarre, 1594; d. at Madrid, 26 April1648) was a Spanish Jesuit theologian.LifeHe entered the Society of Jesus at Pamplona in 1609. In the triennial reports of 1642 he says of himself that he was not physically strong, that he… …   Wikipedia

  • Захария Схоластик — древнехристианский писатель, обучался в Александрии под руководством Аммония, был епископом в Митилене, † в 560 г. З. оставил два сочинения. В одном он развивает идею о сотворении мира (издано Тарином под заглав. Zachariae Scholastici Ammonius… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Иезуиты — члены важнейшего монашеского ордена римско католич. церкви. Иезуитский орден учрежден в 1534 г. Игнатием Лойолой (отсюда другое название И. Игнатианцы), назвавшим его обществом Иисуса (Societas Jesus) и обрекшим его на борьбу против адских… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”